
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 12 von 26 ![]() |
|
Provincias et regna, omni nimirum paterno animi affectu et amore, sperans itidem provinciam12 ipsam e converso Majestatem suam Cæsaream
uti suum verum et legitimum ac naturalem dominum
agnituram, culturam, eidemque omnem debitam obedien-
tiam et observantiam delaturam, imo summi ac quidem
cœlestis beneficij loco reposituram, quod S[acr]a Cæsarea
Majestas ad Principis preces et Oblationes tam benigne
et clementer respexerit, cogitans facile alioquin con-
tingere potuisse, ut summa eiusdem calamitate et ex-
terminio ad eius manus pervenisset, a quo omnia mala
et incommoda sibi expectanda fuissent. Verum enim vero
13cum ipsius quoque Principis, ut dictum fuit, sit habenda
Ratio, eidemque de eiusmodi condicione et commoditate
prospiciendum, ut is nihilominus in Principis dignitate
remaneat, et se uti Principem gerere possit, ideo S[acr]a
Majestas eo, quo in Principem semper fuit, estque pa-
terno prorsus amore affecta et singulari Augusta
sua in eum clementia propensa eidem inprimis, et
ante omnia utrumque Ducatum Oppoliæ et Rati-
borij ita concedit, et tradit, ut quoad ipse Princeps vi-
xerit, utriusque Dux et Dominus hoc pacto et hoc
moderamine sit et vocetur, ÿsque eo prorsus modo et
illa ratione utatur et fruatur, qua Majestas sua
Cæsarea ad præsens tanquam Dux utriusque Du-
catus utitur fruitur salvis quoque et illæsis Or-
dinum et Statuum in dictis Ducatibus existentium
12 Passage als Einschub über der Zeile: et... provinciam.
13 Siegel am Textrand.
Seite 12 von 26 ![]() |